- DUMATHA
- DUMATHAurbs Arabiae. Steph. Hinc Dumatii, eius incolae: qui κατ᾿ ἔθος ἕκαςον ἔθυον παῖδα, quotannis mactabant puerum, teste Porphyrio περὶ ἀποχῆς l. 2. §. 56. de ritus initio non constat. Ceterum, apud Vett. moris fuisse, in magnis periculis, ut Reges utbium aut populorum filium maxime dilectum, vel alium carissimorum aliquem, ad id suffragiis publicis electum, pro calamitate publica mactandum darent, λύτρον τοῖς τιμωροῖς δαίμος, ad placandam deorum iram, tradit Philo Byblius Histor. Phaenicum l. 1. apud Euseb. Prap. l. 1. in specie, Saturnus, Porphyrius d. l. ut qui παιδοθυσίας huius primus auctor, vide infra Ilus. Quae nefaria religio cum Phaenicum coloniis, in Insulas, in Europam, in Africam late postmodum propagata est. De Cananaeis, Molocho (qui idem cum Saturno) liberos suos igni comburentes ofterntibus, res nota ex Sacris: de Sepharyaeis, ex 2 Reg. c. 17. v. 31. In Aegypto vero mos iste vetustissimus, Diod. Sic. l. 1. Vide Ioh. marsham. Canone Chron. Sec. V. ubi de παιδοθυσίᾳ.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.